THESAURUS Corinthiorum

THESAURUS Corinthiorum
THESAURUS Corinthiorum
apud Herodot. l. 1. c. 14. Gyges, regnô potitus, primus Barbarorum (post Midam Phrygiae Regem) Delphos misit donaria, cum argentea plurima, tum aureas sex pateras pondo talentorum XXX. quae in Thesauro Corinthiorum (vel Cypsli potius) collocata fuerunt. Loculus fuit seu ναὸς, aedicula, in Templo Delphico, in qua Corinthiorum donaria reponi solebant. Civitates enim Graeciae, in Apollinis Delphici templo donaria sua separatim condebant. Unde Thesaurt Sicyniorum, Siphniorum (qui aurifodinarum decimam Apollini obtulerunt) Thebanorum, Atheniensium (ob victoriam Marathonian) Potidaeatarum, in Thracia, et Sysracusanorum, memorantur Pausaniae in Phocicis. Sed et Romanis et Massiliensibus, suus ibidem Thesaurus erat. Appiani Excerpt. Valesii, Captis Veiis ex decima praedae confiatus, crater aureus Delphos missos, in Romanorum et Massiliensium thesauro fuit repositus, p. 546. Neque aliter Olympiae. Pausan. Elia acis, in Alti est crepido tophacea, super qua sunt Thesauri (quales Graeci Delphico Apollini construxerunt) Sicyoniorum, Syracusanorum, Epidamniorum aedificârunt etiam Sybaritae Thesaurum suum, et Cyrenaei, Selinuntii Metapontini, Megarenses, et Gelenses. Sic Polemo apud Athenaeum, l. 9. In Olympia ναὸς Μεταποντίνων, in quo argenteae phialae 132. ναὸς Βυζαντινων, aedicula Metapontinorum etc. Byzantinorum etc. Habebant autem inscripta nomina dedicatorum: sublatisque demum donarii, Inscriptiones in thesauris manebant incolumes; quibus dedicatores indicantur Gyges, Craesus, Sybaritae, Spinatae, alii, Strabo, l. 9. Vide quoque supra Donaria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • DONARIA — proprie loca sunt, in quibus dona reponebantur Deorum, abusive templa, ut loquitur Serv. ad illum v. Virg. Georgu. l. 3. v. 533. Imparibus ductos alta ad donaria currus. Postea nomine hoc accipi coepêre ipsa dona, quae Diis dicata et consecrata… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”